- CATARACTAE seu CATARRACTAE
- CATARACTAE seu CATARRACTAEGraece Καταῤῥάκται, aves Diomedeae, apud Plinium, l. 10. c. 44. Nec Diomedeas praeteribo aves: Iuba cataractas vocat et eis esse dentes oculosque igneô colore, coetera candidas tradens. Sed non proprium hoc ullius avis, verum omnium praedatricium, nomen est, quae ex alto se proruunt, atque impetibili lapsu in subiectam praedam descendunt, terraeque affligunt. Hinc aquilam sic vocavit Sophocles in Laocoonte et Harpyias, in Phineo, apud Hesychium Lycophron κίρκον καταῤῥακτῆρα similiter vocat,Τὸν δ᾿ αὖ τέταρτον αὐθόμαιμον ὄψεταιΚίρκου καταῤῥακτῆρος -----Ab eadem notione et καταῥῥάκτης Nilus, ab impetu descensus, ubi inter praecipitia potius ruit, quam manat; et καταῤῥάκτης Marsyas fluv. ex arce Celaenarum ruens, apud Herodotum: et Cataractae, portae ferratae genus, sic appellatae, quod cum impetu decideret, apud Livium, l. 27. c. 28. et Vegentium, l. 4. c. 4. etc. Καταῤῥάκτης tamen avis species marinae sic proprie dictae, apud Aristotelem, in Admir. Ο῾ δὲ καταῥῥάκτης ζῇ περὶ θάλαςςαν ὅταν δὲ καθῇ ἑαντὸν εἰς τὸ βαθὺ, μένει χρόνον οὐκ ἐλάττονα ὅςονν πλέθρον διέλθοι τις. Sed minorem accipitre eam volucrem facit, quod Diomedearum avium instar non est, quae specie et magnitudine sunt, quâ erodii. Salmas. ad Solin. passim, inprimis, p. 92. Origo vocis a Graeco καταῤῥάςςειν, quod est, ex alto praecipitare et cum impetu ruere, Idem Ibid. p. 419. etc. Hinc Cataracta S. Petri, in Epistola Encyclica Vigilii Episcopi Romani ad Ecclesiam univers. Positô indiculô super altare et cataractâ B. Petri, et super Crucem, quae de ligno passionis Domini habet inclausum, etc. et in Epist. Legaotorum Pontif. ad Iustinum Imperator. Tom. II. Epistol. Roman. Pontif. de Iustiniano nondum Imperatore, qui Apostolorum reliquias, ut et Laurentii, ab Hormisda Episcopo poposcerat: Sanctuaria beatorum Apostolorum, secundum morem, ei largiri praecipite et si fieri potest, ad secundam cataractam ipsa sanctuaria deponere, vestrum est deliberare: non est (ut quidam volunt) Catena S. Petri, de qua suô locô; sed cancellus ferreus, in modum Cataractae compactus, quô sepulchrum Petri muniebatur. Duplex autem ea cataracta erat, prima, quae exterius, et secunda, quae interius sepulchrum ambibat. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.